Latin
81
Bacon, Silva silvarum 81-2
Unproofread scanNot analysed yet
Imitamur motus animalium, in smulachris eorum: veluti, in simulachris hominum, quadrupedum, avium, piscium, &serpentum. Alios denique habemus motus, aequalitate insignes, &subtilitate Habemus etiam domum Mathematicam, ubi instrumenta omnia, tam Geometrica, quam Astronomica, exquisitissima, repraesentantur. Habemus etiam domum praestigiarum, ubi omnimodas praestigias, imposturas &illusiones, &earum fallacias, exhibemus. Facile autem credetis, nos qui tot habemus vere naturalia, quae admirationem moveant, posse etiam infinita hominum sensibus imponere; si ea in miraculum ornare, &exaltare vellemus. Verum nos omnem imposturam, &mendacium, odio habemus.