Latin
FRANCISCI BACONI
Bacon, Silva silvarum 81
Unproofread scanNot analysed yet
Triplae aut temporum variatio, mutationibus perturbationum sive affectuum respondent, ut cum in medio tripudii gestus alacritatis excitatur. 114. Illud experientia comprobatum recepit antiquitas, ex auditu variatisque Musicae modulis sequi in moribus magnam alterationem. Sic hominem bellico spiritu impleri, mollescere, effoeminari, reddi gravem, alaerem, &ad misericordiam proclivem, &c. ratio est, quod auditus magis immediate percellendo spiritus commoveat, quam caeteri sensus, magisque incorporaliter, quam odoratus. Visus enim gustus, &tactus organa habent, quae tam obvium &immediatum ad spiritus accessum haud praestant, ut auditus. Quantum ad odoratum (qui certe vim suam immediate spiritibus imprimit, &objecto manente vehemens existit) ille communicatio quaedam est halitus aut vaporis ex objecto odorem emittente. Harmoniae vero patet ingressus facilis, ut absque ulla mixtura &manitesto motu accedens crebro afficiat spiritus, quibus in aequalem positurae ordinem redactis consequitur non exigua in iisdem alteratio &motus, etiam ex remoto objecto. Quae omnia ostendunt intercedere tonis &modulatis cancautionibus ex natura sua affinitatem quandam cum affectibus.