Latin
FRANCISCI BACONI
Bacon, Silva silvarum 82
Unproofread scanNot analysed yet
Tonorum enim alii hilares moesti, (a] solennes, animum ad misericordiam inclinantes &ad bellum; ut mirum non sit alterari spiritus, considerata in tonis habilitate ad eos movendos. Observatum tamen, utut variati toni varie spiritus disponant, exque iis affectus gignant conformes sibi, in genere tamen ali &foveri à Musica primam, quaeque ante alterationem obtinuit, spirituum dispositionem. Constat quoque diversos tonos, &ex illis cantus, arridere aliis atque aliis gentibus hominibusque, prout sympathiam cum eorum spiritibus habent. Experimenta varia spectantia tonos; ac primo nullitatem &entitatem sonorum. Prospectiva diligenter hactenus tractata est, neque quoad Musicam ea felicitas defuit naturae sonorum; quae tamen generaliter spectata perfunctorias superficiariasque observationes habet. Recensetur inter subtilissima naturae arcana. Illud mihi in animo, ut ante monui, inquisitioni rerum, immersarum materiae, subnectere aut immateriata, aut minus de materia participantia; quale illud desonis; ut dirigatur intellectus, nec mordicus uni rei inhaereat. a] Selemne tunis. 115. Primo animadvertendum, magnos in naturalibus peragi motus absque sono &strepitu.