Latin
82
Bacon, Silva silvarum 82-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quinetiam sociis omnibus domus nostrae, sub poena ignominiae &mulcta severe interdiximus, ne quid ex naturalibus artificioso apparatu ementitum, ostentent; sed purum solum, &ab omni fuco, &affectatio ne miraculi, immune. Atque hae sunt, (fii.) Domus Salomonis divitiae. Quantum ad functiones &munerasociorum nostrorum, duodecim habemus, quiin regiones exteras navigant, sub aliarum nationum nomine, (nostram enim terram non revelamus:) qui libros, materias &exemplaria experimentorum, ad nos perferunt. Hos mercatores lucis vocamus. Tres habemus, qui experimenta, quaecunque in libris inveniuntur, colligunt. Hos de praedatores vocamus. Tres habemus, qui experimenta artium omnium mechanicarum, atque etiam scientiarum liberalium, insuper &practicarum omnium, quae in artem non coaluerunt, colligunt. Hos venatores appellamus. Tres habemus, qui ad nova experimenta se accingunt. prout ipsis expedire visum fuerit. Hos fossores, sive operatores in mineris, vocamus. Tres habemus, qui experimenta reliquorum supradictorum, in titulos, &tabulas, digerunt, ut intellectus in ea melius agere possit, ad eliciendas ex iis observationes, &axiomata. Hos divisores vocamus.