Latin
85
Bacon, Silva silvarum 85-2
Unproofread scanNot analysed yet
Statuarum istarum, aliae ex aere sunt, ex marmore, &lapide lydio, aliae ex cedro, &aliis lignis quibusdam pretiosis, inauratis, &adornatis, ex ferro aliae, aliae ex argento, quaedam ex auro. Habemus etiam hymnos quosdam, &liturgiarum formas, quas quotidie cantamus, &recitamus, quibus laudes ac jubilaea, &gratiarum actiones resonamus Deo, propter mirabilia opera sua: precum item formulas quasdam, quibus auxilium &benedictionem ejus imploramus, ut labores nostros dirigere &illuminare dignetur, atque in bonos usus, &sanctos convertere. Postremo, apud nos in usu est, praecipuas in regno urbes subinde adire, &visitare, in quibus, (prout occasio se offert,) talia inventa utilia revelamus, qualia nobis visum fuerit. Praedicimus etiam, antequam adveniant, (id quod ad naturales divinationes pertinet,) morbos epidemicos, pestes, animalium noxiorum examina, famem, tempestates &procellas, terrae motus, inundationes aquarum, co meta, 86 FRANC. BAC. NOVA ATLANTIS. metas, anni temperaturam, &alia: quinetiam! consilia super rebus hisce damus, &quid populo facere conveniat, ad praeventiones, &remedia, hujusmodi malorum.