Latin
86
Bacon, Silva silvarum 86-2
Unproofread scanNot analysed yet
Dumque haec dixisset, se in pedes erexit: egol autem, ut edoctus fueram, in genua procubui, unde dextram capiti meo imponens, dixita benedicat tibi Deus, fili mi: huic itidem relationi, quam feci, Deus benedicat. Licentiam tibi concedo, in bonum gentium aliarum eandem evulgandi. Siquidem nos hic in sinu Dei vivimus; natio aliis penitus incognita. Haec locutus discessit: Assignaverat autem bis milla circiter Aureos, muneris loco, mihi &socin meis numerandos. Largitores enim magn sunt, ubicunque venerint, &c. FINIS.