Latin
AMICE LECTOR
Bacon, Silva silvarum xii
Unproofread scanNot analysed yet
Sic fors tertia editio dabit emaculatum, quod prima secundaque praestare ob causas jam dictas non potuit. Cum autem proprio in ista loco frater meminerit libri, qui circumsertur hac inscriptione Histoire Naturelle de Mre Francois Bacon &c. &quadam ex Gallico versa Latine tibi exhibuerit, amice Lector, ego huc, ubi ad praesationis ex jussu necessitatem compellit fatalis calamitas, erepto dulcissimo capite, paucula, quae candidus impertiam, pridem meditata adfero. Vir enim Reverendus Guil. Rawleius ad cujus mox prolegomena demittendus es, ut propiora docearis de instituto Baconi, ex ore domestici quidem, sed fidem praestituri nullis vellicandam calumniis), neque humanitate minus quam doctrina insignis, cum ante aliquot annos ad me ex Anglia literas daret, transmisso eorum syllabo, quae à Verulamio elaborata Anglice &Latine servaret in scriniis, &ad prelum adornaret quaque ex dono illustris Guil.