Latin
AMICE LECTOR
Bacon, Silva silvarum xiii
Unproofread scanNot analysed yet
Boswelli, oratoris quondam apud soederatos Belgas Angli, non exarata quidem ejusdem auctoris manu, sed passim correcta penes me essent, vicissim accepisset suis distincta titulis, probri notam compunxit hominem, quisquis Historiam Naturalem ad istius exegit licentiae modulum, in aliena scripta grassantis secure, neque tanti habita ratione nominis, quod sic laederetur supposititia farragine, neque eorum, qui possent se praestare vindices in ista Charybdi laborantis; voluitque inter spuria proscribi id opus. Haec silere vetabat Candor. Vale, &fruere juvenili conatu, &sors immaturitatem adhuc resipiente, donec percocta magis haec protruserit tempus. W. RAex Anglico versa. Um in hac collectione opellam nostram dedignatus non sit autor Dominus meus, publice obstrictum me sentio, ut (annuente illo) Lectori aditum praestruam, indicatis, quae &operis formam &editionem spectant. Memini crebris ab ipso usurpatum sermonibus, si famae tantum suae consuluisset, satius fuisse privatis damnare latebris Naturalem Historiam, quam viritim publico usu terendam evulgare. Indigesta enim tantum videtur moles particularium, remota ab eo splendore, quem exacte observata Methodus libris conferre solet.