Latin
AMICE LECTOR
Bacon, Silva silvarum xv
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque optandum, ut eorum cogitationibus perpetuo obversetur, quid nunc sit agendum, &quale inter hanc Naturalem Historiam &aliorum in hoc genere lucubrationes discrimen sit. Quicquid enim hujus argumenti legitur, descriptionum amoenitatibus speciosisque tractationibus indulget, miracula, raro contingentia &arcana affectate venditans. Heros vero noster Naturalem texit Historiam, è cujus fundo excitetur philosophia vera, quae &facem alluceat intellectui, struendis faveat axiomatibus, &in operum directione praecipuas habeat partes. Sic enim putat obligatam solvisse fidem, propagatis scientiarum finibus, &curato fideliter earum augmento. Cum hic congesserit accommodatam fabricae materiam, &in Novo Organo (cujus secunda pars brevi publicum exspectat Lectorem) instrumenta regulasque suggesserit, in se homines fuerint injurii, nisi in illud perfectionis fastagium artes evexerint, quo humana pertingere potest solertia. Atque hinc natae aliquando Domini mei querelae, cum Architecti officio defunctum se putaret, mox etiam adigendum ad infimos operarii labores, imo (Ilraëlitarum exemplo sub egressum ex Aegypto) ad colliSt. gendam per campos stipulam excoquendosque lateres.