Latin
AMICE LECTOR
Bacon, Silva silvarum xiv
Unproofread scanNot analysed yet
Sed honoris proprii studio praevaluisse quicquid hominum commodis ac securitati inserviret. Neque ignorabat non aliam restare viam, qua mortalis ingenium in libertatem assereretur, illigatum incantatumque notionum &speculationum fallaciis bonam prorsus operationum frugem perdentibus; sed imprimis sensui &experimentis morem gerendum esse saltem sub initium. Adde, quod &Naturalis Historiae exemplum debuit, velut designatam Instaurationis suae tertiam partem. Repetebat identidem Dominus meus, fore ut plurima eorum, quae hoc scripto complecteretur, homines censeant vilia esse, indigna, curiosula, &utilitatem mentientia.