Latin
CENTURIA X
Bacon, Silva silvarum xxxv
Unproofread scanNot analysed yet
Gummi arborum (quod nobis plerumque apparet pellucidum ac clarum) est tantum tenuis transmissio aut percolatio succi arboris per lignum &corticem; &perinde adamantes angulis praediti, &carbunculi è rupibus collecti (qui etiam magis splendent quam gummi) subtiles lapidis exsudationes sunt. Aristoteles ineptam reddit causam, quare plumae avium vividi magis sint coloris, quam pili animalium; nulla enim bestia cyani lapidis vivaeque carnis colorem repraesentantes aut virides pilos habet. Causa est, inquit, quod aves frequentius in radiis Solis versentur, quam bestiae. Sed id manifeste falsum est: nam pecudes crebrius in Sole agunt quam aves, quae plerumque in sylvis aut umbraculo vivunt. Verissima causa est, quod humor excrement itius animantium, qui aeque constituit plumas in avibus ac pilos in bestiis, in avibus tenuiori &delicatiori colatura transmittatur, quam in bestiis; plumae enim transcunt pennas, pili vero cutem. 6. Clarificatio liquorum per adhaesi onem est velut interna percolatio, &fit, cum aliquod glutinosum corpus liquoribus irrimixtum simul cum iis agitatur. Praestat hic motus ut crassiores liquoris particulae adhaereant glutinoso corpori; atque hoc modo tenuiores particulae crassioribus exsolvuntur. Si c pharmacopolae clarificant syrupos albumi ne ovorum, permixto &agitato in succis clari ficandis, quod albumen omnes faeces &crassi oDigitized by Google Tes res partes colligit, &postquam syrupus igni impositus est, albumina ovorum indurescunt &eximuntur. Hoc modo vinum Hippocraticum clarefit, si cum lacte misceatur, penitusque agitetur, &deinde per laneum saccum, quam manicam Hippocratis vocant, transmittatur. Et quod in lacte glutinosum est, pulverem aromaticum crassioresque liquorum partes ad se pertrahit, quae percolatione facta laneo sacco adhaerescunt. 7.