Latin
CENTURIA X
Bacon, Silva silvarum xxxvi
Unproofread scanNot analysed yet
Clarificatio aquae est experimentum sanitati conducens; praeterquam quod oculos oblectat aqua crystallina &pellucida; fit autem projectis &positis ad caput scaturiginis calculis, ut aqua per eos percoletur. 8. Fortassis &dulcedinem saporemque conciliet percolatio, non modo pelluciditatem &splendorem. Nam &illa consequitur aeque ac pelluciditas, quando crassiores partes ab aliis separantur. Ita quoque compertum est, quod sudor hominis natura calidiore, quique exercitatione corporis gaudet, ac illud non immundum habet, tenuemque cutem, suavem odorem emittat; ut de Alexandro traditur, &vulgo videmus, quod gummi suaves odores contineant. Experimenta varia spectantia motum corporis ex pressura. 9. Sume vitrum aqua repletum, madefactumque digitum circumfer ad vitri marginem, duriuscule illud premens. Circumductus parvo temporis spatio digitus aquam crispare &in tenues subsilire rores faciet. Haec instantia eoregie vim compressionis in solidis corporibus demonstrat. Si quando enim solidum corpus (ut lignum, lapis, metallum, &c.