Latin
CENTURIA X
Bacon, Silva silvarum xxxvii
Unproofread scanNot analysed yet
)premitur, internus partium ejus tumultus oritur ut se liberet à compressione. atque haec omnis violenti motus causa est. &summa admiratione dignum est, quod hic motus nunquam fuerit observatus, cum maxime inter omnes motus sit obvius, &praecipua omnium operationum mechanicarum radix. Hic motus primo operatur in circulum, quasi tentando quaerens se liberandi viam, &in progressu explorat sicubi facilior detur liberatio. Hic motus in liquoribus manifestus est. omnes enim liquores percussi efficiunt circulos, eosque in se illidunt; sed in corporibus solidis (quae non franguntur) adeo subtilis est, ut visum effugiat. variis tamen effectis se prodit: ut in hoc exemplo quod in manibus habemus. Nam pressio, digiti madefactione facilitata (quoniam tanto facilius margini vitri adhaeret) post aliquod spatium omnes vitri particulas ad operationem ciet, ut aquam acriter feriant; quae percussio gignit aquarum subsultum. 10.