Latin
14
Baldassarre Boncompagni, De numero Indorum 14
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde multiplica quod remanserit de primo in eo quod remanserit tibi de secundo; et proinde ex eo quod collectum fuerit . ix. ,si fuerit ibi; et si non fuerint ibi . Ix. ,quod remanserit, erunt nota. Si autem fuerint ibi . ix. ,proice . IX. et serua quod remanserit; et quare hec erunt nota, intellige. Post hec multiplica unam multiplicationem in aliam; et diuide quod collectum fuit per . ix. ; et quod remanserit, si fuerit simile illi quod dixi tibi de nota, scito quare inuenisti. Si uero non fuerit simile, errasti: intellige. In diuisione autem pones numerum quem uolucris diuidere per differentias suas: postea pones ipsum numerum, super quem uis diuidere, sub eo. Sitque ultima differentia numeri super quem diuidis sub ultima differentia superioris numeri quem diuidis. Si autem fuerit numerus, qui est ultima differentia superioris numeri quem uis diuidere, minus illo qui est ultima differentia inferioris numeri super quem diuidis, retrahe ipsam differentiam uersus dexteram, donec sit numerus superioris differentie plus 1: pone ultimam differentiam inferioris numeri, super quem diuidis, sub differentia secunda que succedit ultimam differentiam superioris numeri. Post hec aspice primam differentiam numeri super quem uis diuidere, et pone in directo eius super numerum superioriorem (sic) quem diuidis, uel sub eo in directo eius aliquem numerum quem inde multiplicaueris in ultima differentia inferioris numeri super quem diuidis, erit similis illius numeri qui fuerit in superiori differentia, uel prope eum qui sit minus illo. Cumque sciucris eum, multiplica eum in ultima differentia inferioris numeri, et minue quod exierit tibi de multiplicatione de eo quod est supra eum ex inferiori numero qui diuiditur. Iterum multiplica eum in secunda differentia que succedit ultimam differentiam uersus dexteram; et minue eum de eo quod est super eum; et fac in diminutione quem admodum fecimus in inicio libri. Cum uolueris minuere aliquem numerum de aliquo numero, et similiter fac, donec multiplices eum in uniuersis differentiis inferioris numeri super quem diuidis. Post hec muta uniuersas differentias inferioris numeri, super quem diuidis, una differentia uersus dexteram, et pone in directo prime differentie illius ad similitudinem illius quod prius posuisti.