Latin
15
Baldassarre Boncompagni, De numero Indorum 15
Unproofread scanNot analysed yet
Quod cum multiplicaueris in ultima differentia inferioris numeri super quem diuidis, consument id quod supra eum est, uel quod fuerit prope eum: et multiplica illud quod posuisti in directo eius in ultima differentia numeri inferioris; et minue quod exierit tibi de multiplicatione de eo quod supra eum est; et sic facies in uniuersis differentiis: et si remanserit de differentiis numeri superioris quem diuidis aliquid quod debeat diuidi, semper muta differentias inferioris numeri una differentia, donec sit prima differentia eius in directo alicuius differentie superioris numeri: quod si fuerit in aliqua differentia, ex differentiis numeri quem diuidis, circulus, et peruenerit mutatio. ad eum, non transeas eum, quem ad modum fecisti in multiplicatione. Set pones in directo eius aliquid quod multiplicabis quem ad modum narrauimus. Cumque perfeceris hec omnia, quicquid exierit tibi ex differentiis in directo numeri quem diuidis, illud debetur uni: et si aliquid remanserit, erit pars unius ex eo numero quem diuidis, et numquam remanebit nisi quod erit minus illo quod diuidis. Si autem plus remanserit, scito quod errasti. Et scito quod diuisio sit similis multiplicationi; set hoc fit econuerso: quare in diuisione minuimus, et ibi addimus, idest in multiplicatione eius exemplar est. Quod cum uellemus diuidere quadraginta sex milia et quadrigentos sexaginta octo super tercentos XXIIII. ,posuimus primum in dextera parte octo; postea posuimus sex uersus sinistram qui sunt sexaginta: de inde . in. *qui sunt quadringenti; postea sex que sunt . vi. milia; postea . im. “que sunt quadringinta milia.