Latin
19
Baldassarre Boncompagni, De numero Indorum 19
Unproofread scanNot analysed yet
,et . x. mansione: et scito quod omnis numerus integer qui multiplicatur in numero integro, efficitur numerus integer; et omnis numerus integer multiplicatus in aliqua fractione, efficitur ex genere illius fractionis; eruntque duo gradus multiplicati in duobus minutis III. minuta, et tres gradus in sex, terciis XVIII. tercia. Minuta quoque in minutis erunt secunda; et secunda in secundis tercia; et tercia in terciis quarta; et quarta in quartis quarta: quare coniunctis utrasque differentias quas multiplicas inuicem; et quod colligitur ex numero fractionum simile ei quod exit de numero integro in inuicem multiplicato. Verbi gratia. Sex minuta multiplicata in VII. minuciis, erunt XLII. secunda: quare minuta sunt partes ex LX. partibus unius integri: et cum multiplicaueris partes ex LX. in LX. ,erit quod exierit de multiplicacione ex LX. in LX. ,que sunt tria milia sexcenta: et similiter . vII. secunda in . IX. minutis erunt LX. tria tercia; eruntque omnia quoque LX. ex eis secundum unum, et remanebunt tria tercia: quare minuta sunt partes ex Lx. ,et secunda partes ex tribus milibus et sexcentis. Multiplica ergo ea in inuicem, et efficientur partes ex ducentis milibus et xvi. milibus que sunt tercia, et sunt . LX. ex tribus milibus et sexcentis. Et cum uolueris multiplicare unum et dimidium in duo et dimidio, fac unum et dimidium minuta, et erunt . xc. Iterum fac unum et dimidium quem uis multiplicare in eadem minuta, et erunt similiter . xc. :multiplica unum ex eis in alio, et erunt VIII. milia et . c. secunda: diuide secunda per LX. ,et erunt minuta: quare omnia queque! Lx ii. faciunt unum minutum. Exibuntque tibi . c. xXX. “*vque minuta: et diuide ea per Lx. ,et erunt gradus: quare omnia queque Lx. “*minuta faciunt unum gradum; et hoc erit unum integrum ex numero; exibuntque tibi duo et xvI. minuta, que sunt quarta unius.