Latin
20
Baldassarre Boncompagni, De numero Indorum 20
Unproofread scanNot analysed yet
Et si uolueris multiplicare duo integra, idest duos gradus et XLV. minuta in tribus integris et X. minutis, ac . xxx. secundis, pone duo integra minuta, idest multiplicabis ea in Lx. ,et erunt . c. xx. ,quibus addes predicta . XLV. minuta, et erunt . xLv. minuta: serva ea; quare iam reddidisti ea in ultimam differentiam. Post hec fac predictos tres gradus minuta, multiplicando ea in LX. ut supra. Quibus addes . x. predicta minuta, et erunt . c. xc. minuta: de inde pone ipsa . c. xc. minuta secunda, multiplicando iterum ea in LX. ,donec reddas ea in ultimam differentiam, idest in secunda. Erunt . XI. milia quadrigenta, quibus addes . xxx. secunda que sunt cum eis. Eruntque XI. milia quadringenta secunda. Sicque reddes ea in ultimum genus fractionis eiusdem numeri. Multiplica hec omnia predicta in . c. LXV. minuta, et erunt mille milium, et octingenta octoginta quinque milia ac nongenta quinquaginta tercia: quare multiplicasti ea, idest in secundas in minutiis, et facta sunt tercia. Quod diuides per Lx. ,ut reddantur secunda. Exibuntque tibi . XXXI. milia et quadringenta XXX. II. 6 secunda, et remanebunt xxx. “tercia. Item diuides secunda per . LX. ,ut reddantur minuta. Exibuntque tibi quingenta XX. tria minuta, et super erunt LII. secunda. Rursum diuide minuta, ut reddantur gradus, idest numerus integer. Eruntque VIII. et remanebunt XLIII. minuta. Eritque omne quod exierit de multiplicacione octo gradus, et XLIII. minuta, et LII. secunda, ac . xxx. tercia: et similiter facies de uniuersis fractionibus; reddes scilicet unamquamque ex eis quam uolucris multiplicare in aliam inferiorem differentiam que fuerit in unaquaque ex eis. Post hec multiplica unam earum in aliam; et serua quod exierit; et uide ex qua differentiarum sit: deinde diuide per LX. quemadmodum dixi tibi, ut erigas eas ad gradus, uel ergo peruenerint ex differentiis que sunt infra gradus, et quod fuerit, ipsum erit quod exiuit tibi de multiplicacione unius earum in aliam: et est ei alius modus breuior: set hic ordo est, quo usisunt indi, super quem figurare numerum suum.