Latin
151.1 to 151.4
Baldassarre Boncompagni, Liber abaci 151.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Multiplica 239 per 12, scilicet per uncias unius libre, erunt s1os; que diuide per 735, exibunt uncie 1. Et si scire uolueris de 1/2, que partes sint unius uncie, multiplica 1231 per 23, scilicet per summam ponderis denarii unius uncie, erunt 30773; que diuide per 1575, exibunt denarii /16. Illud enim idem, quod de 1/2 fecisti, potes facere de 15 123 sed hoc aliter expeditius fieri potest: multiplica sai per 300, scilicet per summam ponderis denarii unius libre, erunt 252300; que diuide per 1877, exibunt denarii 15–134, que sunt uncie s, et denarii ¼5–59. Potes enim de prescripto consolamine inequaliter etiam, et proportionaliter mittere ex prescriptis monetis, si feceris secundum quod in precedenti differentia fecimus. Differentia sexta x11 capituli. Si quis habuerit duas monetas, quarum una sit maior, et altera minor de moneta, quam facere uult, poterit illud facere sine eris, uel argenti adictione: si ex ipsis duabus monetis posuerit permutatim secundum numerum differentiarum, que sunt ad uncias argenti fiende monete in unceis argenti ipsarum duarum monetarum. Verbi gratia: habeat monetam ad uncias 2, et monetam ad uncias 9, de quibus uult facere monetam ad uncias 3. Pone itaque 2 et 9 in unam lineam, et sub ipsis inter utrumque s describe, ut in margine cernitur: deinde differentiam, que est ad 2 in 5, scilicet 3 super 9 pone; et econtra differentiam, que est ad 5 in 9, scilicet 4 super 2 mitte; et habebis propositum, hoc est quod de minori moneta mittes partes 4, et de maiori 3. Quia quantum habundat de argento in libris 3 maioris monete, tantum deficit ex ipso in libris 4 minoris. Verbi gratia: si habundant quidem in unaquaque libra maioris monete uncie 4, scilicet differentia, que est ad 3 in 9; quare in libris 3 superhabundat de argento triplum de unceis 4, scilicet uncie 12; que 12 proueniunt ex 3 positis super 9 ductis in 4 positis super 2; Et in libra quidem minoris monete deficiunt uncie 3 argenti, scilicet differentia, que est ad 2 in 3: Quare in libris 4 minoris deficit de argento quadruplum unciarum trium, scilicet 12, que etiam proueniunt ex ductis 4, que sunt super 2 in 3, que sunt super 9.