Latin
151.5 to 151.6
Baldassarre Boncompagni, Liber abaci 151.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo quotiens miseris libras 4 de minori moneta, totiens libras 3 de maiori mittes. Similiter quam partem, uel partes miseris ex libris 4 minoris monete, eandem partem, uel partes librarum trium mittes de maiori. Proportionaliter quidem est sicut a ad 3, ita id, quod mittitur ex minori moneta, erit ad id, quod erit mittendum de maiori. Vnde si ex ipso consolamine tantum uncias 12 consolare uolueris, addes insimul numeros proportionis, scilicet 4 cum 3, erunt 7; in quibus diuide multiplicationem de 4 in 12, et de s in 12, exibunt de minori moneta uncie 1 6, et de minori uncie1! 3. Rursus si de minori moneta habueris libras 10, multiplica eas per 3, que sunt supra 9, et diuide per 4, que sunt super 2, exibunt libre 17 de maiori moneta: uel si de maiori habueris libras i0, multiplica eas per 4 posita super 2, et diuide per 3 posita super 9, exibunt de minori moneta libre ? 13. Et si in consimili consolamine fractiones cum unceis fuerint, rediges omnia ad integra; et cum ipsis integris hoc eodem ordine operare.