Latin
Lines 1.160-1.200
Baldo, Baldo Nouus Esopus 1.160-200
Not analysed yet
Cominus accessit, mox sector ut inde recessit,
Incubuitque super temptatque, quod hic quoque nuper,
Dumque sedendo secat lignum, quod forte patebat,
Testiculos rima concluserat eius in ima.
Quod cum nesciret, sectorque repente ueniret,
Surgere conatur; sed rimula clausa moratur.
Huius namque modi specie se nescia prodi,
Sic inopinato perimi nec credula fato,
Proicie[n]s extra cuneum, femur angit et exta,
Liquerat inmissum quem truncum sector in ipsum.
Cuius opus stultum rediens ne linquat inultum,
Verbere cum uerbis super hanc his instat acerbis:
"Dic, age: qua causa sic sunt tua uiscera clausa?
Non est naturae, tibi sint ut talia curae".
Tristis ad hec infit: "Mea me demencia strinxit,
Tale per inuentum dum facta relinquo parentum".
Prouidus accuret sibi lector, ut ista figuret
Officiumque sequi naturae, iuris et aequi;
Sitque dehinc cure patrum sibi uiuere iure,
Ne cupidus sector, hominumque sub infima uector,
Intra scissuras solitas nos claudere curans,
Callidus illudat, sub Tartara nosque retrudat
Suppliciis dignis astrictos uindicis ignis,
Quo male gestorum nos sero denique morum
Penitet, et frustra, digressos lege uetusta.
IX. [De duobus ursis et rege eorum.]
GRATOS esse parum coram se rege ferarum
Sunt duo conquesti nimis ursi, mutuo mesti.
Cui sint ut cari, ceperunt talia fari,
Maior, ut est moris, factus suadela minoris:
"Cur non eniti uolumus famulamine miti,
Simus ut huic grati, iubet ad quaecumque, parati?"
Quem minor hortatur, ne quid sibi tale loquatur:
"Propria sectemur magis huic quam sic famulemur".
Maior, ut ignauus, nequiquam talia suasus
Instat, ut e cunctis, fuerant tunc que sibi, iunctis
Equalis, librae sub pondere, pars sit utrique.
Qua minor accepta, letus redit in sua septa,
Integra seruando sua semper et amplificando.
Maior, collegis ut par sit ad omnia regis,
Quicquid habet census, dat eis sicut intimus eius,
Plus aliis factus sibi consiliarius aptus.