Latin
Lines 1.201-1.240
Baldo, Baldo Nouus Esopus 1.201-240
Not analysed yet
Ob quam rem miram gregis istius unus, in iram
Actus, torquetur, quod sic nouus ursus ametur;
Quem nimis astutum perhibent sic esse locutum:
"Proximus est, o rex, homini magis austure sorex;
Hunc tamen inuentum studet ocius esse peremptum.
Accipitrem blando moderamine nutrit ouando
Atque manu missum reuocat cito nutibus ipsum".
Ceperat interea bos hac mugire platea.
Qua nouitate soni prius hac regione leoni
Prorsus inaudita, pelli timet arce potita.
Ne formidandum sit ob hec sibi uel dubitandum,
Admonet ursus herum tali sub ymagine rerum:
"Vis metuenda parum, uox est ubi tanta minarum.
Arbore suspensus uter olim, flamine tensus,
Vt terreret aues, crepitus iactabat inanes.
Hic quoque fit terror uulpi, dum nescit, et error;
Quem pede dum tangit sollers et dentibus angit,
Intus inanescit, uis illa tumoris ut exit".
Cui non credenti regnoque sibique timenti,
Vrso dante fidem, bos supplex ducitur idem.
Cui tam sincere studuit per cuncta placere,
Ne comes huic rursus foret iste miserrimus ursus,
Quodque fuit peius, complexibus excidit eius.
Victus ad extremum per tanta pericula rerum,
Se doluit frustra liquisse domestica lustra,
Denique certatim satagit sua commoda statim,
Ad modicum factus par fratris et ipsius actus.
[V]t fore discatis contenti iure paratis,
Haec uos ursorum doceant figmenta duorum,
Ne, quae sunt extra, faciant uos linquere uestra.
X. [De columba, mure, coruo, testudine et capreolo.]
SVMMA columbarum, licet in grege dux sit earum,
Rite per antiquum murem sibi faecit amicum.
Que uelut incaute legerent dum semina caute,
Arte solo iactis cohibentur retibus artis;
Cumque laborarent, ut se simul inde leuarent,
Antra petunt muris quodam sub cespite ruris.
Quas ibi mus uolui miserans, parat inde resolui,
Cassibus abrosis solito sibi more dolosis.
Qua specie facti coruus testudoque capti,
In supradicti sunt federe soricis icti.