Latin
Lines 1.653-1.693
Baldo, Baldo Nouus Esopus 1.653-693
Not analysed yet
Quique fuit tantae fraudis sibi conscius ante
Inuidieque neuo primo maculatus ab aeuo,
Inposuit fratri furti scelus omne patrati,
Quodque sibi prorsus hic nocte tulisse sit ausus.
Cumque repugnaret, sub iudice seque rogaret
Leniter audiri, scelus hoc et utrimque requiri,
Maior eum natu, proprio cogente reatu,
Arguit indigne sceleris fraudisque malignae.
Cui sic respondit, mox talia censor ut audit:
"Dic michi, si testis sit quislibet his male gestis".
Ille uir haud aequus aurique cupidine cecus:
"Haec" ait, "arbor erit testis, qui talia querit,
Tegmine sub cuius uas auri teximus huius.
Huc proficiscamur, si uis, ut id experiamur".
Huius enim rixae fuerat quia prescius ipse,
Arbor et introrsum summo tenus usque deorsum
Tota putrescebat medioque foramen habebat,
Eius in interna concluserat ante cauerna,
Queque rogaretur, qui falso testificetur.
Huc ad conflictum properant, erat utpote dictum.
Hac ope munitus, hac semper et arte potitus,
Perfidus ut primum uenit arboris huius ad imum,
Dissimulando rogat, scelus arbor ut hoc sibi prodat.
His puer inclusus perhibetur uocibus usus:
"Aeris hic inuenti socius tibi nocte silenti
Improbus huc uenit, clam prorsus et illud ademit".
His ait auditis mentis uir ad omnia mitis:
"Crimen ut hoc fraudis pateat, quod taliter audis,
Arbiter, obiectum michi fac, quod cogito, rectum:
Hoc sit ut arbustum flammis ultricibus ustum".
Quod cum iussisset flammas circumque tulisset:
"Quis" ait, "iste furor? pater, huc ades! intus aduror".
Mox pater et natus, censore iubente, crematus
Iure dat has penas, statuit quia sic alienas.
Sic qui uicinum sibi quemlibet aut peregrinum
Ledere conatur, ius contra fasque minatur,
Se grauiore peti discat discrimine leti,
Vt uice, qua mensus fuerat, sit et ipse remensus.
XXI. [De lepore, gatto et pardo.]
FORTE specum quandam lepus olim nactus amandam,
Vespere iam facto, subit hanc procul hospite gatto.