Latin
Lines 1.694-1.733
Baldo, Baldo Nouus Esopus 1.694-733
Not analysed yet
Quo solitum iuxta repetente domestica lustra,
Ante sui postis stat limen, ut obruat hostis,
Nec parcens irae uetat hunc sua tecta subire.
Sic altercantes, sibi sepe diuque minantes,
Constituere queri sub pardo, iudice ueri,
Cuius censurae statuunt se subdere iure,
His utriusque minis stabilis quia mutuo finis
Nullus habebatur, requies nec certa dabatur.
Legis enim rectae fuit eius uita senectae;
Et licet hoc pardus sit tempore corpore tardus,
Calliditate uiget nec mentis acumine friget.
Vt ueniunt, cuncta referunt, lis unde sit orta.
Quos hic affatur, dum sic censere rogatur:
"Querite censorem, quem constat ad hoc meliorem;
Namque per etatem quemquam non iudico fratrem;
Factus et antique monachus pro crimine uitae,
Carnes detestor, foliis et gramine uescor;
Vsque sub occasum solis nichil intrat omasum.
Crede michi, tantum comedo, quod sit sacrosanctum,
Ac michi dicendi datur hora modusque tacendi.
Luminis effectus minuit michi longa senectus,
Cui solet appendi uictus sub tempus edendi;
Meque potestatis propriae non esse sciatis,
Sed dominantis heri sub iure iugoque teneri".
Tunc lepus et gattus: "Quia sic", ait, "est tuus actus,
Venimus huc ad te, liti modus hinc sit ut apte".
Ille suis tegnis non quemquam fallere segnis,
Indoluisse datur super his, pius ut uideatur,
Instat et incautis uerbis ad talia comptis;
Intus enim pungunt cum uerba, forinsecus ungunt:
"Cernitis, ut dixi, iam iam mea menbra fatisci;
Huius et, ut scitis, nimis impar sum modo litis.
To[r]tus et obtusus stat nostri corporis usus;
Sensibus utatur qui talibus, ille petatur:
Demus in amplexus uestros tamen ante recessus,
Nosque salutemus et ad oscula danda paremus.
Sicque ualedicto, me protinus ite relicto!"
Mox amplexantes semet, sed et oscula dantes,
Pacis in hoc signo perierunt dente maligno,
Stulticiaeque ferunt penas, quas tunc meruerunt.