Latin
Lines 1.734-1.774
Baldo, Baldo Nouus Esopus 1.734-774
Not analysed yet
Cognita stultorum post talia facta duorum,
Cui non est curae, sit in his uis quanta figurae,
Se quoque seduci sciat hac sub ymagine fuci,
Condicione pari dignus quandoque necari.
XXII. [De camelo, coruo, lupo, ursa et leone.]
PRINCIPIS ignari nimium camelus auari
Ferre uerebatur sibi ius graue, qui dominatur,
Spe breuiore boni cupiens seruire leoni
Inferioris heri quam comptus honore uideri.
Mente quidem uoluit dum talia, debita soluit
Presidis antiqui sibi iuris et eius iniqui.
Cuius inane decus reputans sibi transfuga cecus,
Sub ducis electi statuit moderamine necti,
Imperiumque pati magis eius ad omnia grati.
Ad quem captandum leo se pro tempore blandum
Finxit, ut est moris, ubi spes rudis extat amoris;
Cui dedit, ut forti, propriae superesse cohorti,
Eius et ipse gregis sit censor munere regis.
Hic tantus princeps senio morboque deinceps
Fertur eo fractus febriumque rigore coactus,
Ut solitae predae studio non surgat ab ede,
Ne quid fomenti valeat dare cuique clienti.
Dumque fame, siti coruus, lupus, ursa, ministri
Eius, tunc aeque premerentur nocte dieque,
Hoc ineunt foedus, fallatur ut iste camelus;
Hoc qui fecisset, iurant dare, quaeque petisset.
Coruus, ut est moris fore gutturis improbioris,
Sic parat ac tutum pecus hoc deludere brutum:
"En iacet egrotus paruo leo tempore notus,
Cuius, ut ipse uides, desunt ad forcia uires!
Pulcher es et gnarus, menbris et origine clarus:
Dignus es et fortis caput huius habere cohortis.
Quo duce cognoscit mox, qualiter hic fore possit.
En" ait, "audisti, domino quid contigit isti,
Utque sit ad regni moderamina corpore segni,
Viribus effetis sibi prorsus ad omnia suetis.
Huc indefessus confestim dirige gressus;
Post quem regnabis, si fortiter hunc superabis.
Talia uelle pati tecum sumus ire parati,
Teque iuuaturi super hec prius et ruituri,
Si demum nostri dominaberis, utpote nosti,
Collaque tam lenis domini subdemus habenis".