Latin
123.1 to 123.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 123.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde caput eius dolore gra uatiuo molestatur magis, aut minus secundum augmentum quam titatis extendendo eas. Et quia etiam inter panniculos cere bri, &in substantia eorum detinentur; ideo secundam speciem dole ris efficere possunt extensiuum nominati. Et si contingat huic materiei admixtionem fieri materiei acutae aut salsae: cum tunc prae dictis doloribus complicari possunt dolores pungitiui, &mordica tiui, &secundum speciem materiei, quae commiscetur phlegmati mucillaginoso. Et iterum si magna pars huius materiei conti netur in concauitate arteriarum, ad ipsam sequitur pulsatiuus de lor, &sic de alijs secundum materierum diuersitatem Ex quo fundamento ualde facile intelligi potest, quare uir iste quandoque percipit cum grauitate capitis extensionem, ac si ma gnificaretur caput eius: aut punctionem, ac si pungerentur panni culi cum spina, uel acu: &pulsationem magnam in temporibus, &in toto capite Et iterum ex hoc fundamento concluditur, quòd si materia ista non solum in uenis, &arterijs, aut porosis cerebri partibus continetur. sed etiam in originibus neruorum de septem paribus, qui oriuntur a cerebro: tunc necessario contingent nocumenta dimi nutionis in operationibus illorum membrorum: si oppilatio illa semicompleta suerit, aut nocumenta ablationis operationum in praedictis membris: si oppilatio completa fuerit Ex quo fundamento iterum subtilius, &pulchre particulariu deduci possunt nocumenta operationum sensus tactus: si enim se micompleta fuerit oppilatio in neruis, qui expanduntur per cu tem capitis; tunc nocumenrum diminutionis in sensu tactus sentitur in tota cute capitis exterius. Et iste est ille stupor, qui in cu te capitis percipitur. Et si contingat iterum, quòd haec oppila tio accidat in neruis dispersis per cutim totius corporis; tunc in toto percipietur stupor, sicut patet in tota spina ipsius. Si aute huic materiei commisceatur aliquid uentositatis, uel uaporis pe tentis exitum ad extra. tunc patet, quòd cum stupore, uel dimini ta sensatione in cute ipsius percipietur motus iectigationis.