Latin
123.5 to 123.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 123.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et iste uere est ille motus, uel sensatio praeter naturam, quam hic uir micationem nominat in sua spina perseuerantem Non curo hic extendere quae, &qualia nocumenta contingant in operationibus aliorum sensuum: quia hoc facile intelligi potest ex hoc fundamento, &maxime a uiro perito in notitia originis septem parium neruorum a cerebro orientium: &tu per te considera: quia talia non sunt multum de proposito isto, &a me saepe in alijs consilijs declarata fuerunt. Haec de accidente secun do praemisso superius pertranseant. De uertigine huius uiri VIdetur iterum necessarium esse declarari modum euentus uertiginis in hoc uiro. Est autem uertigo ista per quam homini habenti eam apparet, ut medium, &res al tiores super ipsum existentes uoluatur in gyrum ita, ut appareat aegro cerebrum ipsius reuolui adeo, ut se a casu continere non po sit: immo aliquando cadit. Prouenit autem haec dispositio a multitudine uaporum, uel uentositatum, quae in anteriori parte cerebri commiscentur spiritui animali, &reuolutione gyratiua mouent spiritum. Ex cuius motu potentiae sensitiuae sensu tactus apparet, quòd cerebrum, &omnes partes capitis rotatim moueantur. Neque enim aliter potentia sensitiua sentire potest, quam sibi offertur ab obiecto, uel speciebus eius: tale autem obiectum est uapor, uel uentositas circulariter mota, quae spiritum eadem specie motus mouet circulariter, ex quo mouentur in spiritu taliter motu facto, &imitantur organa motus, unde potentia etiam sensitiua immutatur, ex motu enim obiectorum mouentur instru menta, quorum motu mouentur organa, ex quibus immutantur potentiae. Vnde licet obiectum, &ipsius immutatio sit interius, potentia tamen sensitiua indicat motum in exterioribus. Et ideapparet, quòd in hoc est corruptio in sensu tactus percipientis moueri exterius, quod nequaqua mouetur. Vnde obiecti separationem, cum pro quando sensatum. i. obiectum fueVnde ex hoc fundamento apparet, quòd uertigo est dispositio F rit forte. i. potens ad imprimendum. Omne enim sensatum non praecipue sensui tactus appropriata. efficit in instrumento sensibili nisi formam. i.