Latin
128.1 to 128.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 128.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Olei autem usus oliuarum, uel nucum conueniens est: &simili ter oleum de amygdalis dulcibus expressum. Butyri autem usus non mihi placet propter nauseam stomachi, &remollitionem, quam facit in neruis, &in toto corpore Qua uero omni modo praeparationis conueniunt ei praeterquam frixione cocta, quoniam talia propter nimiam euaporationem suam uertigini nocent, &laborantibus aegritudinibus oculorum. Mellis uero &mellitorum ciborum usus omnino sibi utilis est propter caliditatem, &exiccationem suam, per quam confert corporibus amplissime humectatis Zucchari etiam usus eidem laudabilis existit. De aromatibus uero &proprie calidis omnino dicendum ip sa esse conuenientia, uelut piper, zintiber, cinamomum, galanga, macis, nux muscata, ciminum, grana paradisi, &consimilia. De oleribus nero euitet omnia, quae infrigidantia, &humectantia sunt, &iuncturas, &neruos remollientia, uelut sunt por tulaca, bleta, spinachia, lactuca, endiuia, &consimilia Et de horarijs fructibus effugiat cerasa, recentes auellanas, pira mollia, cucumeres, cucurbitam, anguriam, &consimiles. peponibus autem aliquando uti potest propter apertionem suam, &nutrimentum, quod minus est laudabile in eis, quam in praedictis De fructibus uero dimittat pira, &poma mollia, &multa aquositate participantia, ut persica, &iuiubas, &granata dulcia multo usu Reliqua uero fere omnia tam olera, quam fructus uidentur esse eidem conuenientia praeter ista. propter quod mentha, sisimbrium, saluia, rorismarinus, foeniculum, petros. serpillum, ruta, tarcom, &consimilia placent. Et de fructibus ficus, &amygdalae recentes, uel sicci, &grana ta muza eidem conuenientia sunt De radicibus autem laudantur ei bauciae, cichorea, raphanus, bulbus, rapae, &proprie napi, siue elixi, siue in prunis cocti secun dum consuetudinem. Alleum non placet propter grauitatem, quam in capite facit. Cepis autem quandoque uti potest, &pro prie conditis cum melle, &speciebus. Sparagi autem, &cappares iterum sunt sibi conuenientes suis temporibus, &secundum consuetum assumendi modum. De partibus autem animalium euitentur pinguedines, medulla, &cauda similiter, &uentres nisi in raro usu.