Latin
128.5 to 128.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 128.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cerebrum etiam uitandum est nisi rarissime, &cum multis aromatibus con ditum: sed cerebrum leporis cum proprietate, quam habet ad ca put, &neruos, est sibi ualde laudabile. Similiter splen, &renes, &neruosae ualde animalium partes non placent. Hepar autem, &musculosae partes penitus eligendae sunt. Aceti uero usus propter nocumentum quod efficit in neruis non placet mihi: sed loco eius utendum est agresta &proprie sa lita et succi aranciorum et proprie limonum addito sale. Vinum autem granatorum in pauco usu est habendum. Haec in summa de cibis obseruari debent. autem eius esse debet uinum rubicundum, diaphaPotus num, terreis partibus, et uaporosis bene priuatu, arc mati cum sapore laudabili, non ualde dulce: sed ponticitate quadam, aut leui dulcedine participans. Et si quidem saltem a prin cipio mensis Octobris usque ad finem Februarij commisceatur eidem hydromel tenue, erit eidem ualde conueniens. Fumosa au tem uina omnino euitet, et proprie ieiuno stomacho, aut in prin cipio cibationis, ne penetratione multa, aut ueloci intret in neruis: melius autem esset ei, ut frangerentur aliqualiter uina cum aqua praecocta, si non placeret ei hydromel. Sed omnino credere debet, quod potus hydromellis excellentior esset ei, quam uinum, et proprie facti secundum hunc modum. Rec. aquae electissimi fontis lib. XXV. mellis electi lib. J. S. cinamomi, macis, gariophylorum, granorum paradisi, cimimi, anisi. an. 3. 5. fiat oium per se subtilis puluis, et ligetur in syndone rara. fiat ergo decoctio AXII. usque ad consumptionem tertiae partis dispumando semper. Et bulliant cum eo praedictae species deinde colentur per pannum spissum, uel sacculum.