Latin
140.5 to 140.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 140.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
qualite cunque tamen contigerit uidetur, quòd haec dispositio frigida, &humida in renibus perseuerans: quod per multa declarari potest Primo per signum sumptum ab operationibus uirtutis naturalibus digestiuae eo, quia proprie digestiua ipsorum multas super fluitates congregat in renibus propter debilitatem: quae superfluitates cognoscuntur: quia in aquositate urinali sedimen apparet, &nubes grossa: quandoque capillaris non raro crinoydalis, uel herbina: &aliquando furfurea. sed haec contenta signifi cant renum debilitatem. 16. tertij. cap. tertio Item urina mingitur utplurimum multa in quantitate conti nua, &discreta, ut praeallegato loco colligendum. Et ille, qui min git urina, propter quod multotiens ad mingendum surgit, in re nibus eius est aegritudo. Et similiter, qui habet urinam, in qua es sedimen carnosum. capillosum, &hirbinum Secundo illud declarari potest ex substantia urinae, quae ut in pluribus aquosa est: &perseuerat frequenter in ea remissa tinctu ra palearis, uel subcitrina: omnes autem gradus colorum, qui sunt infra citrinum, significant frigiditatis augmentum, secunda primi cap. de signis colorum urinae Contra quia urinae huius uiri non raro ostendunt tincturam notabiliter eleuatam ita, ut quandoque intensae citrinae ruffae, aut subrussae uideantur: sed omnes hi colores caliditatis augmentum significant. secunda primi, ubi supra. Item urinae ille frequentius sunt grossae nubem grossam in me dio uasis pendentem, &colore citrino coloratam. sed multitudo nubis arguit potentiam caliditatis separantis, &grossitudo argui materiam calidam, &proprie complicatam cum colore citrino. igitur in renibus eius caliditatis dominium significatur, &non frigiditatis Tertio ad idem in renibus eius apparet generari non raro mul titudo arenarum, ut ab effectu in urina conspicitur: sed ipse signi ficat caliditatis augmentum. 16. tertij. cap. de lapide renum: cau sa enim uincens in generatione lapidis, &arenarum est caliditas egressa ab aequalitate. Et per easdem rationes, &consimiles pa riter probari posset, quòd in hepate eius uincit caliditas, &non frigiditas: cuius oppositum apparuit posse colligi ex praecedenti cap. Ad haec omnia respondetur.