Latin
141.1 to 141.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 141.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et primo ad ultimum dicitur, quòd ex signis in praecedent cap. tactis omnibus, uel ipsorum aliquo non bene concluditur in hepate huius uiri dominari frigiditatem: immo principalis conclusio inuestigata in praecedenti cap. fuit, quòd hepar eius erat lapsum ad casidum, &humidum. uerum caliditas in eo ista ita notabiliter ab humiditate ipsius superata, quòd apparent manife sta omnia humiditatis hepatis signa occulte uero caliditatis re spectu illius signa percipiuntur. Licet enim in aliquo corpore ca liditas uincat frigiditatem; ipsa tamen respectu humiditatis est ca generationis, &multiplicationis plurimum phlegmatum Haec igitur phlegmata caliditatis naturalis actus sua humiditate opprimunt intantum, quòd non apparent manifestae caliditatis impressiones. propter quod ab motiua praedicta facile solu potest Et primo ad primum dicendum, quòd non semper ex tinctura urinarum necesse est arguere caliditatem hepatis, aut renum contingit enim materias quae sunt tincturae urinarum efficienter causae aliunde decidi, &ad urinam effundi: licet in membris urinalibus nullum caliditatis augmentum percipiatur. Ad formam igitur argumenti cum dicebatur, quòd utinae huius uiri sunt notabiliter tinctae conceditur illud, &similiter conceditur, quòd tinctura illa significat augmentum caliditatis in omni loco, ubi ipsa ostendit principium effectiuum, &materiale. sed negatur consequentia: quoniam neque in maiori, neque in minori concludi tur distemperamentum essentiale in hepate, nec in renibus esse sed est quia cholerica materia multa quandoque detinetur in kisti fellis, &in uenis hepatis, &renum circunstantibus propter aliquas oppilationes: cum ergo aperiunt illae effunditur materia cho lerica ad uias urinales, &tingit aquositatem. Et simile est de hac materia accidentaliter tingente urinas, sicut accidit in creticis transmutationibus completis, uel incompletis. Et similiter motiuum secundum soluendum est: quia dato, quòc multitudo, &grossities urinarum cum tinctura attestetur caliditati. non tamen concludunt caliditatem illam inualuisse in reni bus, neque in hepate Ad tertium autem licet uideatur dicitur, quòd arenarum, &I. pidis generatio fiunt a caliditate egressa temperamentum, ut pul chre arguebatur, non tamen concluditur in renibus esse aucta ca liditatem arenarum, &lapidis generatiuam.