Latin
152.1 to 152.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 152.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quinto effugiat omnia cibaria, quae multa sua humiditate aquea, &uiscosa caput grauant, &replent, uelut lac, &omnia cibaria cum eo condita, &fructus molles, &humidos, &proprie non lenitiuos, ut cerasa, auellanae, pira muscata, cucumer, anguria, cucurbita, &similia. Sexto dimittat cibaria omnia grossitudine substantiae oppilati ua, inuiscatiua, &materierum notabiliter ingrossatiua, ut sunt pa stilles, cibi omnes, frumentum coctum, ifabae confractae neruosa ligamentales, &panniculares partes animalium, &proprie anti quorum, &pisces consimiles, ut cancri, tinchae, anguillae, &simi les. Luceos uero, themalos, capedanos, carpiones recentes benlaudo sibi, &etiam omnes tales leuissime salitos, ut sunt carpiones primae frixionis in oleo absque sale multo Piper autem utriusque generis, zinziber, cinamomum, galangam, nucem muscatam, mannam, gariophyl. &consimilia aromata in par uo usu, &quantitate in cibarijs apposita laudo; &adhuc magis le uistici semen, &omnia similia praeter apium, quod euitare debet, ut ignem ne disponat ipsum ad epilepsiam, uel apoplepsiam, ad quae fortasse paratus existit. Olcum uero oliuarum electum bonum est eiButirum uero &recentem caseum omnino dimittat: &si quis caseus est ei laudabilis; est anni aetatem habens, frangibilis, aromaticus, &mediocriter salsus: cuius tamen quantitas sit pauca. Acetum, aut agrestam, succum aranciorum, aut limonum col laudo sibi, &granata dulcia, &muza hic omnia ter, uel quater in septimana accepta, aut ipsorum aliquod. Vinum autem huic uiro conueniens esse debet album, uel ceresoleum, uel gaurum substantia subtile, &bene clarum, aromaticum, &mediocris fumositatis. Vina uero rubea, grossa ualde, fis mosa, &omnia dulcia euitare debet. Aquae uero ulum dimittat, &proprie eius, quae reperitur in Roueredo: omnis. n. talis scaturit a montibus multa calce, &gipsaeis lapidibus plenis, ut sensus ostendit. &ideo nocent capiti, stomacho, hepati, &renibus infrigidando, oppilando, inuiscando materias in eis, &alias malas qualitates dimittendo, propter quod in similibus locis summè lau do usum aquae cibalis, et potabilis p arenam bene distillatę. &est Hębreorum Ferrariensium, &plurium hominum consuetudo, ubi oportet.