Latin
152.5 to 152.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 152.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Laudo insuper huic uiro, ut mane ante cibum exercitetur motu calefaciente ipsum, &ad leuem sudationem perducente, ut passim ambulando, colles montium ascendendo, aut equitando per miliaria duo: reliquo autem tempore quiescat Etiam diligenter attendat in cibationibus suis, ut nunquam co medat, neque bibat, nisi naturali utriusque appetitu inducente ipsum: neque in cibando se complere saturet, neque in potando immo a mensa discedat appetitu ad cibos, &potus adhuc aliqua liter reseruato magis, quam complete uicto. Hoc iterum attendat, ne post assumpta cibaria immediate dormiat, sed postea expectet spatium duarum horarum, aut saltem unius: &tunc dormiat in die non amplius, quam per horam, &semper capite eius notabiliter eleuato, et effugiat dormitionem resupinam no cturnam, uel diurnam. autem animae effugiat iracundiam, furo De paßionibus rem, &motus consimiles materias in fluxu, et uaporatione ponentes haec de rebus non naturalibus. raedictarum dispositionum concordiam Cura autem habere potest in medicinalibus instrumentis, quod ambae conueniunt in formalitate sua: sunt. n. complexionis frigidae, et humidae capitis, et renum. Conueniunt etiam in ca materiali: quia in utrisque multiplicatur phlegmatica materia salsa. Si ergo in instrumentis medicinalibus conuenire possunt intentiones curatiuae in calefaciendo, exiccando, incidenda subtiliando, et aliqualiter remittendo caliditatem accidentalem a phlegmate positam a caliditate extranea, uel a materia cholerica uidetur, quòd talia omnia confracta esse debent ab infrigidan tibus, et humectantibus, sicut esset commiscere sirupum de endiuia cum aqua absinthij hyssopi, et similium, et proprie quando ta lia utranque particulam patientem respiciunt per operationem pro uenientem a uirtute tertia medicinarum, sicut in composito dicto. Aqua . n. hyssopi aspicit caput, aqua absinthij stomachum, si rupus de endiuia, et aqua foeniculi hepar, &renes: et est in eo con fractio ex infrigidante, et humectante cum calefaciente, et exis cante, ut notum est: quare regimen istarum dispositionum in duo capitula partiri decreui: primo quidem tangendo ea, quae mi hi utiliora uisa sunt ad dispositionem capitis: secundo ea, quae ad dispositionem renum principalius conueniant; licet utrunque sit complicandum cum attentione ad alterum, et econuerso PrimDigitize oogle &proprie apud non effrenitantes in coitu.