Latin
160.1 to 160.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 160.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Item inclinatione pulsus ad paruitatem tarditatem, &raritatem: adhuc etiam quia pectus A totum satis est nudum pilis. Et ex eodem fundamento deducetur etiam cerebri complexio per signa substantialia a casibus, &ab operationibus sumpta quae hic dimitto accidentaliter permutata sit complexio hu Quod uero ius uiri ad accidentia melissae multis apparet. Primo quidem quia operationes imaginatiuae, &cogitatiuae potentiae laese sunt laesione diminutionis, &corruptionis: cum enim imaginatiua potentia conuerti debet ad aliquod imagina bile, diminute apprehendit species illius a phantasia sibi delatas, &laborat in actu diuidendi, &componendi notabiliter, quod non est aliad, quam nocumentum diminutionis in operatione imaginatiuae potentiae iam factum Cunque imaginatur insidias, rixas, contumelias, &offensas nunquam tamen sibi factas, &persistit circa illud; tunc assignandum est nocumentum corruptionis esse in operatione ipsius ima ginatiuae Cumque cogitatiua potentia non elicit nisi diminute ex sen satis; tunc patet, quòd est nocumentum in operatione cogitati B tiuae potentiae diminutionis nominatum Cum autem dicit, &in iudicium exit non qualiter quando, quantum, &ubi deberet patet, quòd illud est nocumentum corruptionis in operatione cogitatiuae potentiae. Et si contingat simul assignari nocumentum in operationibus duarum potentiatum praedictarum; tunc patet, quòd illud est ue rendum maxime, &proprie quando corruptae sunt operatione istarum duarum potentiarum. Cum enim homo cum hoc, quòd corrupte imaginatur corrupte etiam iudicium affert, patet operationes earum potentiarum brutorum operationibus esse consimiles: sicut enim homo per conuenientem operationem istarum duarum uirtutum est prudentissimum animalium nominibus, &ratione degens: ita econuerso per corruptione ipsarum uirtutum reponendus est inter animalia bruta. Propter quod plurimi illi strium uirorum talem dispositionem, &merito denominauerunt disipientiam. 3. de accidenti &morbo secundo cap. colligendum, Aliquid autem talem diminutionem nominauerunt stoliditatem, ut prima tertii tractatu quarto colligendum est. hae autem dispe sitiones frequenter contingunt a causis accidentibus, quae corpo rales nominatae sunt Et modus imaginandi euentum harum est talis.