Latin
160.5 to 160.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 160.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
supponendo primo, quòd potentiae interiores non exeunt ad actum nisi cum debita dispositione organorum, in quibus assignantur imaginatiua ergo &cogitatiua potentiae non possunt conuenienter ope rari nisi per debitam disponnem complexionalem, &componnalem, &medi uentriculi, qui est sedes earum: ut prima primi doct. 6. cap. 5. de uirtutibus animalibus comprehendentibus litteraliter colligen dum: nec easdem operationes sine illius uentriculi temperamer to debito possunt conuenienter efficere, primo sexti naturalium cap. proprio Praemittendum secundo quòd potentiae supradictae adhuc non possunt operationem conuenienter efficere cum tempore orgnorum, nisi cum debita quantitate, &qualitate instrumentorum, qui sunt spiritus animales mediocriter subtiles, diaphani, clari &debita qualitate calidi, &humidi: siue spiritus tales non sint essentialiter distincti a uitali spiritu a corde delato ad cerebrum: se solum accidentaliter distincti caliditate, &subtilitate, aut al quali dearticulatione limitati: ut tenent peripatetici, siue illi spi D ritus animales a cerebro cum suo temperamento geniti sint ex tenui, &temperato uapore sanguinis in cerebro inuenti, ut mu ti galienistae tenent. Qualitercunque tamen contingat imagine mur spiritui praedicto commisceri fumum eleuatum a multa melacho lia, quae abundat in isto uiro. Et patet, quòd necessarium spiriti reddi siluestrem. i. inconueniens instrumentum ad opera praedicta: &eo fortius quando a melancholia non solum in spiritu, uerun etiam in cerebro complexio melancholica acquisita est. Hoc igitur concesso patet, quòd spiritus permutabitur ad frigiditatem, &siccitatem proprie contrariam complexioni suae, &iam efficietur turbidus, opacus contra conuenientiam eius in modo sub stantiae, &claritate qualiter ergo permutatus erit spiritus tali permutatione permutabit, &organa: sed potentiae non possum operari nisi secundum, quòd immutantur ab organis, &instrumentis ex suppositione prima, &secunda ergo si spiritus, &organà iam sunt corrupta, ut declaratum est. patet, quòd necessarium est corruptas esse operationes ambarum potentiarum fundamento deducuntur correlaria plura.