Latin
203.1 to 203.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 203.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
differunt inuicem ratione patientium locorum: etiam tet tia differt ab alijs specie: quia ipsa est solutio continuita tis sifach in parte inguinis cooperiente intestina, uideretur aliarum aegritudinum curationes debere esse diuersas, quod quidem conceditur secundum partem. ueruntamen quia omnes ille dispositiones conueniunt inuicem in causa materiali, &sibi proportionata, quia utriusque illarum materialis causa est phlegma tica materia, &uapores uel uentositates ab ea eleuati, ideo in ca none curationis uidentur habere conuenientiam satis tam penes regimen rerum non naturalium, quàm medicinalium. Si quid au rem diuersitatis in curatione haberi sit necessarium. uidebitur in fra in regimine herniae suae Dicendum itaque quòd regimen huius uiri per debitam men suram sex rerum non naturalium fundari debet, ita quòd omnes res non naturales debent esse calefactiuae, exiccatiuae, aperitiuae, &consumptiuae uentositatum. Eligatur itaque ab eo locus habitationis notabilis caliditatis, &siccitatis. Et sit camera in qua possit fieri ignis elongata ab ac re aquilonari, &ab omni humiditate superflua Caput suum tecturis conuenienti pelle suffultis tueatur. Et uen ter etiam eius &pectus diploide bene calida custodiatur -uero effugiat primo lacticinia omnia. Item ciDe CibI, bos pastiles saltem elixatione factos. Tertio dimittat cibaria omnia uentositatum exiccatiua uelut sunt legumi na omnia cepae alleum, porrum, bulbus, raphanum, &similia. Quarto dimittat fructus omnes frigidos, &crudos. Quinto dimittat ualde pinguia cibaria quacunque pinguedine condita prae ter oleum oliuarum quod non est sibi reprobandum. Butyrum ue ro adeps porci, &similia, non placent mihi. Similiter etiam eui tet, spinachiam, bletam, cucurbitam, portulacam, anguriam, cucumeres, citrulos, &similia. Aceto autem cum alijs condito agre sta succo limonum, &aranciorum uti potest. Et caseo etiam uti potest dulci, &salito non multum tamen molli &uiscoso. Pipe ris autem croci zing. einamomi usus est sibi utilis. Vinum autem eligat substantia tenue, &bene potens sapore mediocri inter dulce &acre, dulcia autem quia multum uentosa &oppilatiua sunt, ei disconuenientia sunt, &acria &acerba frigiditate &oppilatione sua sunt ei reprobanda.