Latin
203.5 to 203.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 203.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Aquam autem omnino dimittat etiam in aestate Superflui motus huic uiro non conueniunt, &maxime post cibum quoniam agitatione sua materias ponunt in fluxu ad debi lia membra Somnus longus huic uiro conueniens est propter uigorare di gestionem quae a mala complexione stomachi frigida &humi da debilitatur. Si tamen caput eius rheumatibus, &catharris molestaretur, uigilare sibi conuenientius esset quàm prolixe dormire. Cum autem uir iste suum cibum accipit ab ingluuiosa comestione se abstineat, ita ut cum aliquali appetitu surgat a mensa D magis quàm a saturitate completa. Et caueat deglutire cibum nisi beue solenniter prius masticauerit ipsum. Et ita potum suum accipiat parum, &saepe magis quàm multum &raro bibendo. Passiones animae &iterum tristantes melancholicae afflictio nes angustiose &furor uel iracundia ab eo euitari debent propter exterminationem magnam, &motum quem ponunt in ha moribus. Haec de regimine non naturalium. Sectio secunda continens capitula tria. De rectificatiuis dispositione stomachi. Cap. Odus autem curationis praedictarum trium dispositionum partietur in tria capitula. Capitulum primum Lerit rectificatiuum dispositionum stomachi eius. Serundum capitulum nocumenta sui capitis remouere procurabit Tertium capitulum ponet instrumenta ad herniam suam appro priata Quoniam igitur dispositio sui stomachi est mala complexis LVI frigida &humida cum praesentia multi phlegmaris mucillaginosi, &aquosi, in eo tam peruiam indigestionis congregati, quam transmissionimeorum ab hepate oportet prius hoc praeco gnoscere Igitur leuis caliditas, aut frigiditas in regione stomachi percepta sensu tactus gurgulatio, &uentositas in eo perseuerans le nities partium eius tarditas &debilitas digestionis superfluitatum uentris mollicies, &lenitas eructuationes acide, uel insipide multitudo sputaminis absque tussi palam significare possunt stomachi frigiditatem &humiditatem.