Latin
210.1 to 210.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 210.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
propter quod uituperam dus est medicus ille siculus cuius nomen ignoro qui improbabat assumptionem uini in una domina sicula habente imaginationes decrepita enim erat, &melancholica, &laborabat complexione frigida cerebri cum phlegmaticis uaporibus spiritui sensi bili commixtis. Neque oportet terreri argumentis per eum inductis. Aristo enim primo de sensu, &sensato. Mesue: Auic. &omnes uiri illustres quantumcunque, &quicunque fuerint non improbauerunt uinum in curis aegritudinum oculorum nisi cum uinum contingebat esse calidum ualde grossum, &uaporosum cum magna reple tione assumptum. &in quantitate non moderatà acceptum. Neque rationibus credendum est. quia ipsum est uaporos. uaporositas enim uini subtilis, &aliqualiter fumosi non multa est nec multo tempore permanet quin transpirando exea:, aut resoluatur: immo notabiliter ualde confert calefaciendo aperien do confortando, &mundando spirituosam substantiam hu. &panniculos oculorum propter quod melius fuisset huic uiro tacuisse quam cum prauo lumine scientie approbanda redarguisse, eun tes enim intuentes, &ad pauca respicientes facili enunciant propter quod fiunt motiua aequitantis, &non bene considerantis, &quieti hominis, sicut de seipso dicit. Se dendo enim, &quiescendo fit anima prudens. septimo physicorum. &non uacillando, &uagando. autem si qua uidetur aqua conueniens esset aPost haec qua cocta cum auccharo, &nullo modo cum hordeo. propterea quia communis aqua ordei inflatiua, &uape rosa est. sed coqui debet cum zuccharo taberzet usque ad dulcedi nem conuenientem. &sit aqua accepta ex fonte aeri, &cęlo detecto non a locis umbros. nec inter magnos montes inclusis. &proprie cum aqua ab inferiori parte montium scaturit. &si dia phana multum omni odore priuata, &sapore extraneo a limofitate, uel a putredine plantarum imposito ei uel ab intentione, &statione ranarum sanguisugarum, &uiperarum in ea inuentarum aut corruptione eorum uel aliorum cadauerum quae aliquando in a quis corrupta malam corruptionem in ipsa imponunt propter quod, &laudabilior fieret aqua cisternae aut saltem petrosi fontis, uel arenosi orientali, &meridionali plagae ex positi. Si autem uir iste esset de illis qui prudenti regimine sè guber nant.