Latin
210.5 to 210.6
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 210.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
propterea quia prudentia est recta ratio agibilium sexto ethicorum. Ideo laudari ei potum infrascriptum cum quo gentem quamplurimam a tenebrositate uisus ab imaginationibus a sco tomia uertigine defendi: &praeseruaui, ut patet ex uirture simpli cium ex quibus componitur qui talis est. Recipe eufragiae sileri montani rosarum quae nondum sunt expansae florum celidoniae rutae ana. 3 ij. radicum foen, celidoniae, &berbenae, &rutae. and. j. B. seminis foen florum hypericonis macis ana. 3. 5. coquantur om nia in lib. aquae. 50. usquequo consumatur tertia pars duabus remanentibus. deinde cum uehementi expressione colentur. &illi colaturae apponantur mellis citrini mundi odoriferi, &ualde dul cis lib. ij. s. &lento igne iterum coquantur conuenienter dispumando usquequo iterum tertia parte cadente remaneant duae. &in hac secunda decoctione aromatizetur cum istis speciebus ligatis in panno raro, &lasto de sindonae. tunc ergo coletur toti per stamen spissum, &reseruetur in uasis uitreis uel uitreatis uel lapideis. &sit eius usus in potu solius aut saltem medietatem eius cum uino miscendo. est enim diuinum medicamen. Specierum autem cum quibus aromatizari debet. descriptio talis est. Recipe ligni aloes. 3. j. s. granorum foeni. &anisi. ana. 3. ij. macis. 3. iij.