Latin
270.1 to 270.5
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 270.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Post haec tum anhelitus non fit praecise per colligantiam Tractatus secundus de cura dictarum dispositionum A Tractatus continens capitula duo itaque in unam sententiam colleIX omnibus ctis uidetur, quod regimen huius Luiri debet esse correctiuum caliditatis inteniae hepatis, &malae complexionis frigidae, &humidae cerebri, &stomachi, 8 isti sunt lapsus contrarij. Et debet etiam regimen eius esse appro priatum ad curam trium accidentium principaliter. s. corruptionis coloris, faciei difficultatis anhelitus, &debilitatis digestionis: per quod etiam regimen poterit rectificari corruptio digestionis, quae tamen rarius contingit: cum ipsa, ut in pluribus fiat al aucta caliditate, sicut debilitas digestionis fit ex augmentata frigiditate. Cuius quidem regimen partiendum est in conuenientem applicationem sex rerum non naturalium, &in mensuram debitam intentionum, &instrumentorum medicinalium, ut nunc sequitur De cura per administrationem sex rerum non natu ralium Cap. Taque diligenter considerando ea, quae in praecedenti parti cula deducta sunt, oporteret aerem, &alias res non naturales inclinare ad infrigidandum, &humectandum, argument sumpto a discrasia hepatis. Et oporteret ipsum eundem aerem es se calefactiuum, &exiccatiuum indicatione sumpta a mala com plexione frigida, &humida stomachi, &cerebri. Quia tamen for tius est nocumentum, quod reperitur in cerebro, &stomacho, quod apparet ex accidentibus supra tactis, ideo regimen ipsiu aeris inclinetur ad caliditatem, &siccitatem aequales: quoniam ea, quae in primo gradu caliditatis, &siccitatis approximantur respectu distemperantiae hepatis, non sunt eidem nociua: eo quia lapsus talis non est multum notabiliter intensus: licet enim hepar sit lapsum ad caliditatem notabiliter magis, quàm ad siccitatem: tamen quia talis lapsus non est a medio notabiliter elongatus, ideo per remissa calida, &sicca respectu illius non potest notabiliter intendi. Et per continuatas applicationes poterit conue nienter aduersari lapsui frigido, &humido cerebri, &stomachi. ideo erit conueniens regendi modus Eligatur igitur aer eleuatus in caliditate non notabilite: alte rante, uelut esset caliditas uenalis aeris, &sit eius siccitas parum per intensior caliditate eius, uelut esset siccitas proueniens a ca lore aeris in fine uelis comparata ad siccitatem prouenientem a calore praedicto principio ipsius ueris, haec tamen facili sermone proferuntur magis, quàm actu reperiri possin Cum autem contingit sicut in pluribus de facto est aerem in talibus qualitatibus non reperiri naturaliter se habentem, inclinetur ad tales qualitates artificialiter, uelut esset aerem habita tionis, &camerae, &domus eligere elongatum a decursibus aquarum, uel a nimia humiditate ex lacunis, uel puteis aedificiorum antiquitate prouenientibus.