Latin
270.6 to 270.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 270.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Aut aer talis inclinetur ad praedicta cum igne accenso in cameris habitationis facto ex lignis abietis, lauri, iuniperi, &similium plantarum calidarum, aut sibi saepe suffumigando cameram cum puluere thuris, masti cis, laudani, terbentinae, &resinae, &colophoniae, &similibus pulueribus: quorum tamen quantitas ponatur pauca ut a. ij. 3. usque ad quatuor Similiter &uestes eius, &capitis tecturae suffumigentur cum praedictis, &sit etiam cooperimentum capitis eius ex pannis tin cturae kesmes, uel granae: quod idem est Suffumigium bonum ad illud. Rec. storacis calamitae, laudani, thuris. ana. 3. s. ligni al. 3. iij. puluerizentur omnia simul, &utatur eis, ut dictum est. factum tempore ieiunij pedestri motu, Lercitium aut aequitatione gradarij equi, aut descen su montium uelocius facto, aut ascensu eorundem suauius, &tar dius celebrato conueniens est Amplius &exercitium interiorum uirtutum cogitatiuarum, ut speculari in lectione, uel re difficilis comprehensionis, &intelligentiae, &laborare in reminiscendo eorum, quae a memoria iam deciderunt, est conueniens: tales enim motiones fieri non po sunt nisi per notabilem motum in spiritibus seruientibus uirtu ribus sensitiuis interioribus. Et hoc quidem adiuuat ad expurga dum cerebrum, &confortandum ipsum, &consumendum, &ex pellendum superfluitates in ipso congestas propter diminutam digestionem, aut ad ipsum aliunde transmissas. In summa itaque exercitium quodcunque fiat, quod perducat ad sensationem cal