Latin
271.5 to 271.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 271.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Si igitur superueniat debilitas ex ciborum quantitate coarctante calorem innatum stomachi, patet, quod augmentabuntur superfluitates per uiam indigestionis ciboru &potuum. In hac igitur parte regulae quaedam obseruandae sunt. Prima est, quod nunquam accipiatur cibus nisi ipsum assumen dum uera, &naturalis fames induxerit. patet hoc: quoniam si accipitur cibus sine aliquo appetitu; tunc patet, quod praeassumptus cibus non sit bene digestus, &stomachus non fuit ab eo ina nitus. Si enim fuisset bene digestus, &ab eo mundificatus; tunc successisset consumptio humidi substantifici ab ore stomachi, qua est causa uerae famis. Cum igitur ipsa non sit praesens; sequitur, quod cibus adhuc erit in stomacho non bene digestus, sed ponere indi pestum super indigesto est causa corruptionis uirtutis. quare &c. Si autem accipiatur cibus super mendoso appetitu: patet, quod talis fit propter malam complexionem stomachi, &multitudinem materierum etiam malae qualitatis. Igitur ex superassumpto cibo crescet eius repletio, &nocumentum ualde notabiliter. Secunda regula non tardetur comestio, dum uerus appetitus e uenerit. probatur: quia tardare cibum in illo tempore saltem in porpore repleto replet stomachum putridis humoribus. Tertia regula: cibaria actu frigida, &etiam notabilis frigidita tis potentialis ab isto uiro non sunt accipienda, probatur hic regula argumento sumpto a lapsu, &materiebus in stomacho inuentis Quarta regula, stante appetitu notabilis intensionis non debet accipi cibus usque ad saturitatem completam, immo comedendum est reliquiis famis aliquante adhuc in stomacho manentibus: probatur, quia appetitus est intensior naturali, &consueto, si accipiatur cibus eiusdem satiatiuus; tunc talis cibatio non erit naturalis. probatur, quia ipsa correspondet appetitui, &appetitus est naturali intensior, ut supponitur. ergo cibatio erit amplior, quam conuenias Quintus canon. non est accipiendus cibus, nisi post descensum superfluitatum a stomacho. probatur, quia si accipiatur cibus per cepta adhuc superfluitate tali in stomacho: ambo commiscebum tur adinuicem, quare fiet nocumentum cacochimiae Sextus canon. nunquam comedendum est, dum adhuc sentitu in stomacho fastidium. patet: quia ex tali comestione eo tempore facta generantur durities hepatis, &splenis, &morbi melancholici qualitatum delegando eas ad membra secundum opportunitatem melancholici, phlegmatici.