Latin
271.1 to 271.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 271.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
LXXIII. ditatis in corpore toto notabiliter intense usque ad euentum de bilitatis exclusiue. sumpta ab his, quae praedicta sunt apparet Indicatione quòd excedere ad uigiliam aliquantam huic uiro conueniens esset: eo quia uigiliae ita sunt corporis exit catiuae causae dum ampliores sunt, sicut prolixus somnus est cau sa humectandi corpora. Et ideo dormiendi mensura fit tanta, ut per reuocationem ca loris ad intro factam fiat conueniens materierum digestio, &re solutio, &uirtutis animalis refocillatio. Hoc autem fieri potest si dormitio sit horis septem a medio ueris usque ad medium feptembris, aut octo ad plus. Reliqua uero parte temporis mensura somni sit octo horarum, &medietatis alterius: reliquo autem tempore uigilandum Et attendat, quòd dormitio diurna euitari debet, si per noctur nam dormitionem praedictae quantitatis fuerit a dormitione diur na excusatus: nam dormire in die malum est, &ad malas praepa rat aegritudines humectantes, &rheumatismos, &corrumpit, &grauat splenem, &laxat neruos, &pigritiam efficit, &debilitat desiderium, &appetitum, &generat apostema, &febres. tertiae primi doctrina prima cap. 9. Similiter etiam inquantum potest euitet dormitionem resupi nam: eo quia per ipsam prohibetur superfluitatum eductio per con uenientes uias, &ad spinam, &nucham, &neruos declinare facit materias. unde tertia primi ubi statim. Resupine uero dormi re est malum ad malas praeparans aegritudines, sicut ad apoplexiam ad frenesim, &incubum: quoniam superfluitates ad posteriora declinare facit, &retinentur, &per suos non incedunt canales, qui sunt ab anterioribus sicut nares, &palatum. Figura itaque dormiendi, &decubitus debet esse, ut post coenam per horam cum dimidia reuoluat se super dextro latere capite notabiliter eleuato, &conuenienter tecto bireto de dossibus uariorum, uel triplicato ex panno de grana facto, &melius es set, ut ex pelle agnina caput suum bene muniretur uero cibationis considerandum, quod In quantitat. omnino caueat stomachi repletionem a cibis, &potibus grauitatem, &dolorem, &rugitum includentibus: morbus enim iste prouenit a repletione humorali magna, quae stomachum debilitat.