Latin
286.1 to 286.5
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 286.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
de hu moribus exemplificat Auicenna de cineribus cum aqua coctis f cientibus salsedinem in aqua fieri Tertia causa salsi phlegmatis est famosior: quia ab auctoribus usitata magis etiam quia frequentius in homine multiplicata re peritur; &est multis partibus aqueis insipidi phlegmatis com misceantur cholericae materiae multum amarae, quia adustae com mixtione aequali. Non intelligo autem ego aequalitatem mixtio nis ponderalis, ut. j. lib. phlegmatis. j. lib. cholerae commisceatur sed intelligo aequalitatem actiuitatis cholerę in phlegma, &pa sibilitatem phlegmatis ab illa. Si proportio esset aequalis arithme tica, non dubito, quòd in tali composito remaneret amaritudo fortis propter maiorem actiuitatem amaritudinis in cholera quam insipiditatis in phlegmate. Et possunt colligi sermones isti prima primi cap. praeallegato, &secundo naturalium uirtutum Et ex hoc fundamento uerificari potest famosa, &per sco las uentilata diuino trium specierum salsi phlegmatis: quoniam aliquod fit tale per modum putrefactionis, aliquod per uiam adustionis, &aliquod per uiam commixtionis. Vtrum autem omnes praedictae phlegmatis salsi species in qua cunque parte corporis fieri possint, dicendum est, quod non: sec ut in pluribus hoc phlegma salsum efficitur aut in hepate, aut it uenis magnis, aut in spaciositate membrorum magnae concauita tis, &extensionis: uelut sunt amplitudines cerebri inter conuexum eius, &concauum piae matris, &inter panniculos praedictos: aut inter ipsos, &cranei concauitatem, similiter in concaui tate pectoris, stomachi, uesicae, &similium. Credo autem ego ui plurimum hoc phlegma fieri salsum in uenis magnis a quacunque de numero illarum trium causarum fieri contingat ipsum salsum. Et ex hoc fundamento contemplator facile poterit intelligere causas omnes salsi phlegmatis effectiuas: si enim tales causae primitiuae fuerint patet. quòd aer calidus, iterim diebus canicularibus, &sub radijs solis multum morari, &frequens usus ablu tionis capitis absque conuenienti exiccatione, frequenter con uersari in thermis, &in stuphis, in cibis, &in potibus crapulando excedere, &multum luxuriari, &proprie cum repletione age re, &uini fumosi, &acuti multitudo, &iurium pinguium cum arc matibus frequens usus, &sumere frequenter confectiones calefa cientes cum cibis: sicut. 35.