Latin
286.6 to 286.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 286.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
confectio de cinamomo, de nuce mus de galanga, &similibus, ut est modus praelatorum nostris tem poribus diuitum, &potentum, &consimiliter multa stomachi re pletione uti, &accidentibus animae furiam, &iracundiam indu tere solentibus, &uehemens. s. super cibatione motus, seu exercitium, &festina, &prolixa post cibum dormitio. Haec inquam omnia omnium causarum primitiuarum, quae salsum phlegma possunt efficere per se, uel reductiue complectuntur numerum. Et ex istis consideranti facile apparere potest sufficientia cau sarum corporalium, uel antecedentium phlegmatis iam prae dicti Et ex istis ultimate concluditur, quae sit causa coniuncta cata rhi salsi. est enim ipsa materia, quae a uenarum concauitate effu sa, &in poris recepta per uias expulsionis educitur Ex quo iterum quarto facile intelligere potes uarietarem ca tarthorum a uia effusionis acceptam. Si enim materia multiplicata in capite descendat ad pectus; tunc catarrhi proprie de no minationem accipiat iuxta sententiam Veteris, &commentatoris aphorism. 7. sermone illo. Catarrhi in superiori uentre in saniem conuertuntur in quatuor diebus. Si autem materia descendat ad fauces, &circa collum, branchi nomen sibi sortitur Cum autem materia talis, &proprie acuta descendat ad nasun III LAAVIII. per rizam; tunc denominatur corrizs. Et patet ex hoc, quod si materia descendat ad partes colli posteriores, tumorem, &dolorem efficit in eis propter quam uulgus dicit collum esse incordatum Et adhuc attende, quodlibet de numero catarrhorum praedictorum fieri potest per uiam defluxus, &ita ut in pluribus con tingit, quod materia in multa quantitate, &in tempore breui per praedictas uias a capite descendit.