Latin
287.1 to 287.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 287.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Aut fieri potest per mo dum transitus materiei paucae aut paulatinae per praedictas uias &haec est species, quam nonnulli sapientes, &uulgus etiam dicit rheuma, uel stillicidum omnibus istis inuicem bene collectis diligens Unde ex considerator poterit intelligere signa catarrhorum: de numero enim signorum aliqua a sapientibus dicuntur pronostica futuri catarrhi, quae sunt plura Primum quia patiens ante descensum materierum longo tempore sentit caput eius granatum esse, ut in pluribus. patet a prae sentia multi phlegmatis posse prouenire Secundum signum est, quia isti quando capita sua sentiunt leuia. hoc est propter ebullitionem cholericae materiae uincentis phlegma, a qua eleuantur uapores subtiles multae mobili tatis, qui spiritui sensibili commixti cerebrum, &panniculos alterant alteratione leuitatis cum mobilitate. Et patet, quod hoc signun appropriatum est potentiae tactiuae. Si autem spiritus ipsi talibus uaporibus commixti alterant organum imaginatiuae potentiae; tunc patet, quod corrumpitur operatio eius, ita, ut imag nentur aliqui, quod uolare uelint. Sensata enim imprimunt suas species in spiritum, &organa unde immutantur potentiae senti entes. sed sensatum est uapor subtilis, &ad superiora mobilis. qua re &c. Et possunt hi sermones colligi secundo de anima circa fi nem, &prima tertij: ractatu quinto cap. primo. Tertium signum principale est, quod patientes quandoque sen tiunt caliditatis uaporosae subitam impressionem, quandoque in cerebro suo frigiditatem inualescentem, ac si per ipsum, &pan niculos fluens aqua actu frigida moueretur ad diuersas differen tias positionis. Et primum quidem sustentatur: eo quia dum ebullit cholerica materia magna, percipitur ab ea caliditas: &quia uapor, qui a tali materia eieuatur, est resolubilis; ideo cito euane scit illa caliditas, &remanent partes phlegmatis mobilitate, &fluidae in uenis hincinde discurrentes: &quia remota fuit causa actu notabiliter calefaciens; ideo tunc phlegmata habent potentiam infrigidandi, quam primo non habebant.