Latin
3.11 to 3.13
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 3.11-13
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea ne chirurgiae scientiam: cuius scientiae &artis hic Bartholomeus Montagnana noster, pace omnium dixerim, antiquisimorum omnium ueterum inuen torum atque principum solus uerus atque fidelis operator, ac interpres sua tempestate fuit? Quid per immortales deos in curandis aegritudinibus dignius? quid in apostematibus incidendis aptius? quid in extrahendis oßibus commodius? quid in applicandis unicuique morbo remedijs utilius? profecto nemo. Solus. n. in tot praeclarißimorum hominum corona huius chirurgiae scien tiae atque artis merito locum primum nuncupabat, quam partem a teneris annis primo professus est. Vitimum uero quid in com positis pro animam: ium uita tuenda non fecit? nonne Antidotarium in tot annis congestum, compilatumque testimonium nobis praebet? Cuius utilitas non tantum Latinis, sed etiam Barbaris permaxima extitit. Quare gratulor, gaudeoque de tanti talisque dignissimi uiri meritißima fama: ut ea quae ab ipso summo studio in legendo, maxima solertia in disputando: fidissime in docendo: pijssime in practicando: misericorditer ac diligentissime in consulendo singulis diebus tanto tempore assidue uiua uoce audiuimus. Nunc me superstite merito pro praesentium abundantissima atque copiosissima doctrina &utilitate, maxima, ac in posterum aeterna memoria: si non in totum, saltem aliqua in parte, non modo in lucem deducta, sed sculpta, pro perta, atque insignita perpetuo maneant. Vale. Tabula