Latin
3.7 to 3.10
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 3.7-10
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quotiens in casibus arduis siue collegiatis, siue in palaestra, aut ex tempore his oculis &auribus ausi. una tamen cum curba plurima scolasti ca. hunc patrem nostrum studiosißimum ac memoriosißimum ultra quam satis dici poßit conuenientem cum Antonio Cirmisoni uiro quidem grauißimi sensus &sani iudicij, qui aetate sua inter aequiualentes indicationes alternatim sibi aduersantes electionis li bra fuit. De quo plana erat sententia quod pro suis gratis conformibusque instrumentis uerus opifex &naturae adiutor fuit, ac etiam cum solertißimo Vgone Bentio Senese acutißimo quippe. Dum tamen pater hic noster eorum dicta longis sermonibus &copio sißimis auctoritatibus uallata curiose statim ad unguem &suo ordine resumeret respondendo, confutando, casumque aegritudinum et complicatorum accidentium in terminis stabiliret cum causis quibuslibet, signisque proprijs discretiuis, inferretque pronosticum ex his undecunque assumendum, poneretque tandem intentionos ouratiuas suo ordine cum instrumentis proportionalibus. Quae proprie propria saepius suis propositis accommodabat, hincinde collecta ex colicibus illis medicinae ueterum principum, quorum se pulta fere erat apud superstites memoria. Ipse autem tanquam ex fomno resurgere faciebat. Secum. n. continuo erant uigiles, ut Plinius, Paulus, Theodoricus, Priscianus, Cornelius Celsus, &quaedam uolumina non uulgata Galeni &aliorum plurimorum, quòd illi astantes collegae, qui etiam de principatu medicinae tunc temporis altercabantur et contendebant: hoc patre nostro Bartholomaeo ui o &audito tanquam stupidi deferebant, facile credebant, sibi plurimum honoris ueri theorici textualis &conformis practici committentes. Adhuc noui plures huius seculi, qui ipsum saepius sic &tempore prompte compositeque allegantem coluerunt. Quam partem non reasumam: arbitratus est confiteri se habuisse principium eius &elementa a diuo praeceptore suo dignißimo, &luminari maximo fa cultatis nostrae: uiro quidem omnium electißimorum optimo Marsilio Patauo de fancta Sophia: cuius perennis fama quam prior aetas &memoria famat. Sic in mentibus Iacobi Forliuiensis sui prius emuli, postea uero deuotißimi filij censor fuit, quòd non eius sinceri animi integritas quam bonarum literarum splendor, ac doctrina inferior fuerit.