Latin
328.5 to 328.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 328.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Vt trachea arteria liberior reddatur in inspirando, &expirando, &expurgatione materierum per sputum. Et si in principio dormitionis eius masticaret mediocriter radicem unam liquiri tiae mundatae, &parumper totrefactae super lamina ferrea, esset ei ualde conueniens. In assumptione quantitatis ciborum memoret partiri cibum suum ita, quod ex ipso non extendatur stomachus, nec grauitetur, nec in eo fluctuet potus amplitudo, propter, quod grauetut diaphragma, &uenae pectoris compressae sanguinem effundunt: qui in pectore putrescens in empioema, uel phthisim conuerteretur aegritudo. Itaque cibum accipiat. praeparatione, &coctione suis ita diligenter confectum, ut quasi semidigestus existat, neque masticatione forti egeat. propter quod fortassis meluis esset cibum eius partiri in tres uices, quam solum bis ipsum accipere in die naturali: uelut si tempore ueris. xj. uel. xij. hora cibaretur. xviij. iterum aliquid accipiat ex eo, &postea iterum. 23. uel. 24. hora ci baretur tertio, &ita de potu dicendum. Ciborum autem qualitates, &potuum, &eorum praeparationes eligendae nunc dicantur ita, quod pro horum declaratione praemittendum est, quod cibaria absolute dicta talia conuenientia sunt gratia sustentationis uirtutis cum operantur a materia, &non a qualitate manifesta, &talia sunt sicut panis simulaceus. i. de pura farina factus Carnes molles, &bene pingues, &pullorum gallinarum, &columbelli etiam, &anatuli, siluestres etiam aues, &fasiani, perdices, meruli, turdi, &qualiae bene placet mihi.