Latin
329.1 to 329.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 329.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
De quadrupedibus uero uituli, capreti, annuales agni, castr ti, cuniculi, porcelli iuuenes, domestici, uel siluestres, &lepores &gazelli, &consimiles carnes sunt laudabiles Et de ferculis omnia cum ouis composita, &modico casec dulci sunt ei conuenientissima, &proprie propter sputum sangui nis. Et cicera rubea, &al. &brodium fabarum cum pinguibus ca nibus, &caules optimi sunt: &pastinacae domestice, &silue. foeniculum petros. mentha, marubium hissopus, rosmari. serpillum, saluia. In summa omnium plantarum calidarum usus in ferculi est huic uiro conueniens, &proprie quando cum eis miscetur ali quod uegetabile de his, quae prohibent uenarum relaxationem, &apertionem fieri: ut bursa pastoris, folia citoniorum mol lia, &rubi etiam aliqualiter in prodijs cocta, &in filo ligata: non tamen comesta. Haec omnia, &similia in cibis sigillant nirtutem alicuius stipticitatis uenas confortantes. Iuscula uero de hordeo de amilo, &consimilibus simplicia dico, non mihi placent, nisi eis commisceatur aliquid de calefacientibus pectoralibus: ut hy sopus, anethum, foeniculum, petrosil. saluia, origanum, &similia Similiter etiam lacticini cibi dimittendi sunt, &maxime ex lacte crudo. Cibaria uero ex lacte cocto composita conuenire pos sunt, &maxime quando eis adiungitur aliquid croci, uel ciname mi, nucis musca. uel macis Aceti autem usus est ei dimittendus, ne promoueat tussim, quę maiorem faciat operationem in uenis. Similiter &agresta non placet, &minus mala esset ei agresta salsa cum zuccharo commixta, quam simplex, &sine sale. Limones autem dulcedini uic ni sunt sibi utiles, &succus aranciorum cum zuccharo factus etii conueniens est ei. Et ex eis omnibus sapores componi possunt ua riarum specierum secundum consuetudinem, &modum diuersarum ciuitatum, &locorum Olei uero oliuarum usus non multum placet mihi propter incitationem, quam facit ad tussim: nam melius est ei butirum. Et adhuc melius est oleum amygdalarum dul. recens, quam aliquis liquor unctuosus, qui reperiri possit. Caseo uero ouino, uel uaccino aliqualiter solido uti potest.