Latin
CONSILIVM
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 334
Unproofread scanNot analysed yet
Nonum instrumentum est, ut propter uehementiam sitis, &nocumentum in anhelitu a uehementi caliditare proueniens, &gratia expuitionis facilis cum aqua hordei saepe detur in poti iulep uiolatum actu tepidum, uel frigidum secundum iudicium sapientis cum tribus partibus de aqua hordei. Decimum, &ultimum instrumentum est, quod si uenter eius non esset conuenienter lubricus, fiat sibi clystere lenitiuum cum aqua hordei, uel decoctione herbarum lenientium, &infrigidatium cum zuccharo ru. cassia phis. &oleo uiolato, &consimilibus, ut iudicio sapientis procedendum apparuerit Vltimo, si superabundanter ad praemissa duo transmitto reme dia in his aegritudinibus hoc modo per me experta, de quibus al ternatim quasi semper haec patiens in ore suo teneat sine mastitatione deglutiendo, quod dissoluetur: leniunt enim haec duc membra spuitionis; &sputum mobilius efficiunt, &educunt, &uias anhelitus liberiores reddunt: quod totum concedat altissi mus qui omnipotentia sua sanat omnes languores. Ad laudem dei amen. XCV.